- ISIDORUS Isolani
- ISIDORUS IsolaniDominicanus Mediol. Auctor. summae privilegiorum S. Iosephi, A. C. 1523. a Mercurio (qui primus neri posse lanas et in modum testis tiliacei, quales prius fiebant, torqueri ostendit) edoctam laneae vestis texturam primam Aegyptios prodidisse, docet Salmas. ad Tertullian. de Pallio. Ex eo tempore, materia texendis vestibus prodita, nec lanea tantum de ovibus: sed mox etiam de aliis rebus, quae postea exemplo lanae repertae sunt quaeque idoneam vestificinae materiam, haud secus ac lana, praebuêrunt, ut linum, sericum, bombycinum et alia huiusmodi generis. Et certe Plin. l. 7. c. 56. textilia Aegyptios invenisse scribit; textilia de lana intelligens: nam lini inventionem Arachnae tribuit. Antea vero non textiles, sed plexiles vestes fiebant, ex restibus, aut vinculis tiliaceis inter se nexis et plexis in retis modum. Ex papyro etiam tales et Iunco, et ex materia fluminea, quam Graeci φλοῦν vocant, plecti moris erat, teste Meletio de Nat. Hom. et Herod. l. 3. ubi de Indis. Porro Isidis nomine Lunam et Tellurem, imo universam Naturam ab Aegyptiis cultam; eandemqueve cum Cerere, Cybele, Venere ac Matre Deûm; Bubasti inprimis ac Copti in veneratione fuisse, dictum alibi. Addam saltem, non improbabilem eorum sententiam esse, qui eâ Evam, primam nostrûm omnium matrem, fuisse adumbratam contendunt. Nam ut de Germanica Iside prius dicam, fieri potest, ut apud gentem hanc primaeva de Adamo et Eva, quorum ille Mannus sit, haec Isis, remanserint λείψανα quaedâm. Quomodo enim Adam, quod hominem notat, ac per ex cellentiam marem, commodius reddidissent suâ linguâ, quam Mannum. A Man autem mulier dici potuit Manna: sed non fuit hoc in usu Germanis. Ac fortasse ex longa transitione retinuêrunt Hebraeum Ischa; quod apud Mosen et veteri Latinorum linguâ Viram sonat: unde apud Fest. Virae Queruetulanae. Romani autem, cum audirent, Germanicae genti cultos Man et Ischa, ut ex illo Mannum, ita ex hac Isidem fecerint: quia non viderent, quod Numen Ischa, quam Isis esse posset. In quo quantopere falsi sint; ex dictis videre est. Nisi et Aegyptis, ut Osiris Adamus sic Eva Isis. Nec enim putandum, primorum Parentum memoriam in Asia penitus apud Gentiles intercidisse. Namque, ut alia praeteream, Adana, antiqua ciliciae urbs, a Syris condita, haud dubie in memoriam primihominis apppellata est. Sed constat Graecos non habere voces in m. excuntes, eoqueve pro Α᾿δὰμ dixêre Α᾿δὰν, et terminatione additâ, Α῎δανος: unde urbs Α῎δανα; qui Α῎δανος, ut ait Steph. Caeli Terraeque fil. erat. Quod nulli melius convenit, quam Adamo nostro. Idem Steph. ait, aliter dictum Saturnum et Rheam: puta quia Saturnus est primus homo et Rhea, omnium mater Eva. Imo, nonne Ε᾿υὰν in orgiis Bacchi ululatum ipsum Evae nomen ingerit? Hi proin, quia una erant caro, ut etiam loquitur S. Scriptura, ideo uno nomine Numineque comprehendebantur a Cilicibus, si recte eorum mentem idem Steph. nobis exposuit. Quo teste, idem quoque Α῎νδης, qui fortasse Σάνδης, h. e. Hercules. Nam hunc Indis Sandem vocatum Eruditi docent. Idemqueve Α῎δης sive Dis: nempe Adam e terra et in terram rediit; atqueinde ei nomen: uti et Α῞δην quoque dixêre Graeci et Hebr. Adama, i. e. Terra; m. itidem in n.abeunte. Parqueve ratio in aliquot aliis Gentium Diis, a Steph. memoratis: cuius causa est, quod, ut in naturali Theologia praecipui Deorum ad Solem et Lunam referuntur: ita Dii animales potissimi pertineant ad primos nostros Parentes; vel staltem Noachum et coniugem; vel tandem liberos horum, qui Orbem partifi sunt, etc. Vide Voss. de orig. et progr. Idol. l. 1. c. 38. Ioh. Selden. de Diis Syris, Pignor. ad Tabul. Isiac. Alios, et supra aliquid, in voce Isenacum. Sed nec omittenda illorum sententia qui Isidem voluêrunt esse Virginem, quae inter astra. Namque et Isidi spicae datae in simulacro. Apuleius l. 1. dextrâ laevaque sulcis insurgentium viperarum cohibitae, spicis etiam desuper cerealibus porrectis: e quibus sistrum conflatum, prodidit Leo Antistes Alex. Mag. apud Augustin. de Civ. Dei l. 8. Et gubernaculum nonnumquam adpingitur, quo modo et Fortunam, quam pro Virgine quoque sideribus intulêre nonnulli, pingi notum. Sed de hac re plura infra, ubi de Virgine. Isidem Multimammiam, simulacrum hieroglyphicis notis refertum, asservari in Museo Kircheriano, Georg. refert de Sepib. in Descr. eius p. 8. cum hac Inscr. ex Diod. Sic. desumpta: Ego sum Isis Aegypti Regina, a Mercurio erudita, quae sum uxor Osiridis. Ego sum mater Hori Regis quae ego legibus statui, nullus solvere poterit. Ego sum prima frugum inventrix. Ego sum in astro Canis refulgens: Mihi Bubastis urbs condita est, gaude, gaude Aegypte, quae me nutrivisti. Ut et de Sacerdotibus eius quaedam addam: Eos absinthii marini ramum in sacris praetulisse, habet Plin. l. 27. c. 7. ab iisdem aspidem, cum tumido collo, caput arduum attollentem circumferri consuevisse, diximussupra, in voce Chelidonia. Canebant autem bis in die Isidi suae laudes, primâ sc. horâ, quâ Templum aperiebant (unde ritus Apertio dictus) et Deam salutabant (quod Salutantionem et Exercitationem vocavêre.) Post totum diem stipem emendicabant; inde ad octavam redibant, idoloque, postquam id stantes adorâssent, composito templum claudebant. Mart. hinc l. 10. Epigr. 48: cuius epigraphe parat convivium initio.Nuntiat octavam Phariae sua turba iuvenca,Et pilata redit iamque subitque cohors.Et Tibull. l. 1. Eleg. 3. v. 31.Bisque die resoluta comas tibi dicere laudesInsignis turba debeat in Pharia.Quâ circumcursatione indagationem filii amissi ab Iside factam quottidie repraesentabant. Vide Rader. ad Mart. d. l. infra quoque aliquid in voce Pauca. Quia vero tenuioribus papyri membranulis pedes indutos hi exsecti Sacerdotes haberent, ἀνυπόδητοι sive discalceati nudisqueve pedibus non male incedere quibusdam dicti sunt, cum proprie nec calceorum, nec solearum usum membranulae illae praeberent. Sic intelligi facile Prudent. potest περὶ ςέφ. Hym. 10. v. 154. et seqq. qui de sacris Isidis, quae aliis Cybele, magna Deorum Mater dicitur, loquens, nudis plantis remotisque calceis Gallos illius sacerdotes incessisse testatur his versibus:Nudare plantas ante carpentum scioProceres togatos, Matris Ideae sacris.Lapis nigellus evehendus essedo,Muliebris oris clausus argento sedet:Quem dum ad lavacrum praeeundo ducitis,Pedes remotis atterentes calceis,Almonis usque pervenitis rivulum.De iisdem memorat Lucian. tintinnabulo in sacris uti consuevisse: Ait enim, Ante Syriae Deae templum phallos duos mirae altitudinis fuisse statutos: in hos Sacerdotem eâ solitum arte conscendere, quâ Syri palmas altiores, nimirum fune caudici advoluto ac paulatim ad superiores partes pertracot. Cum vero ad summas phalli partes pervenisset, orare, sacra facere ac inclamare consuevisse, atque interim tintinnabulo sonum edere, ut verbis tinnitus sociaretur. Aes namque in sacris non modicam vim habere credita antiquitas. Sunt etiam qui putent, eosdem qui stipem non modicam corradtes colligebant (quosproin Cic. de LL. domoss exhaurire et urbem superstitione implere dicit) tintinnabula usurpasse, visiturque inter antiquorum statuas Romae, Sacerdos Isiacus cum pera et tintinnabulo. Quo modo apud Italos Divi Antonii fratres, et apud Turcas Religiosi quidam, ursum vel cervum, e quorum collo nola sonat, manu ducentes per civitates stipem corrogant, Hier. Magius l. de Tintinnabulis. Nec omittendum, quod Octavii apud Minuc. querela, de stupris inter aras et delubra Gentilium conductis, in huius inprimis idoli sacra quadravit, ut in cuius templo scelera haec praecipue committi consuevisse, ex Ovid. discimus Amor. l. 2. Eleg. 2. v. 25. de Arte Amandi l. 1. et 3. Iuv. l. 2. Stat. 6. v. 487. Aliis e quibus Iuv. Sat. cit.—— iamque exspectatur in hortisAut apud Isiacae potius sacraria lenae.Ubi idem Schol. ibid. v. 528. Apud templum, ait, Isidis Lenae conciliatrices: quia in hortis templorum adulteria committentur. Imo in templis adulteria componi, inter aras lenocinia tractari, in ipsis plerumque aedituorum et sacerdotum tabernaculis solita, tradit Tertullian. Apologet. etc. Sistri isiaci iconem exhibet L. Pign. Comm. de Servis. Vide quoque infra in voce, Sistrum. Sed non sitra solum, verum etiam cymbala et tympana in his sacris fuisse adhibita docet Aus. Ep. 25. v. 20. et seqq.Cymbala dant flictu sonitum, dant pulpita saltuIcta pedum, tentis reboant cava tympana tergis,Isiacos agitant Mareotica sistra tumultus.Vide Iac. Ouzel. Animadvers. ad Minuc. Fel. p. 88. De Isidis porro dubio et utriumsque sexûs idolo, adi Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. Theb. l. 5. v. 20. ex appuleii, trifariam initiari eius Pastophori, Mielsia 11. cuiusvestigia; per errorem, in quodam lapide, pro S. illius Angeli (qui Greg. Mag. litaniarum auctori, pestis tempore, gladium in vaginam recondens, visus dicitur) vestigiis diu, et quidem usque ad Alex. VII. tempora adorata fuisse Romae, in templo S. Mariae Arae-Caeli, adnotatum legas apud Dom. Macr. in Hierol. in hac voce, qui et i voce Litaniae,hanc Deam pedum tutelare Numen habitum fuisse, ex votivis tabellis, magno numero ibidem appensis, cum Inscr. DEAEISI DI, docet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.